VERENDa veiandi mos

VERENDa veiandi mos
VERENDa veiandi mos
imo lex, e lapsu orta: Cum enim prius quibusvis pretiosis vestibus praecelluisset hominis nuditas, utpote innocentiae veste tecta, quae velut praeful gida lampas in corpore diaphano corpus totum tunc illustraverat: postm odum propter inordinatos et obscenos carnis affectus, motusque adversus rationem rebellantes, turpis illa atque ignominiosa esse coepit. Hinc consutis foliis ficus sibi chagorot, i. e. subligacula Protoplastae, statim a lapsu fecisle leguntur, Genes. c. 3. v. 7. de quibus vide supra, voce Ficus. Transiitque ille pudoris sensus ac qualequale remedium ad maxime barbaras quoque gentes, sub capitali etiam apud veteres Persas poenâ inculcatum. Cui legi tamen in adversum ire libidinis impudentiam, et ipsi manifestam naturae vim inferre non erubuisle, adeo ut et verendorum utriusque nomina scurris suis imponeret, hosque maxime in delitiis haberet, Commodum apud Lampridium, c. 10. quis non stupeat? Certe de Pertinace, instrumentum omne aulae Commodianae vendente, merito etiam scurras hos turpissimum nominum de decora perferentes proscripsisse ac vendidisse, refert, c. 7. Quid quod poculis bibisse et ferculis in obscenam figuram formatis, usos esse homines utriusque sexus, legimus passim, apud Martialem, Histor. Aug. Scriptores, Alios. Omnem vero stuporem excedit, quod de coronandi partem hanc ritu, a matrefamiliâs honestissima, publica in festivitate ac sacerrimis sacris Liberi Patris in oppido Lavinio, obiri solito, affert S. Augustinus, de Civ. Dei. l. 7. c. 21. Vide quoque supra Ithyphalli, Phallus, Triphallus, Turpiae. Sed minus hoc mirabitur, quisqius mysterium iniquitatis in plerisque Gentilium Sacris, cum efficacia erroris, tot per saecula operatum cum innumerabilium animarum internecione, penitius introspexerit. Unde facilis eorundem in calumniam lapsus, qua Sacerdotis colere genitalia Christianos, ut Caecilius de his loquitur apud Minucium Fel. asserere non erubuerunt. Occasione hinc desumptâ, quod Christiani, quibus contigerat post fidem Christo datam graviter labi, a communione Ecclesiae abstinere iussi locum veniae sibi dari, accidendo ad pedes et genua fratrum ac Sacerdotum, demisle ac suppliciter petere solerent. A quo more ortae phrases, Advolvi presbyteris: et Volutanao caeligas fratrum detergere. Vide Nic. Rigaltium, ad Minuc. et plura apud Des. Heraldum, Digressionum l. 2. Ita ergo, velati ista omnino necesle, unde inter gravissimas poenas, revelationem verendorum minari hominum vitiis iratum Numen, legimus apud Prophetas non unô locô: nec Chami historia, cum omni sua posteritate devoti, quod nuditatem Patris non texislet, ignota ulli. Sed parum est veste texisse, nisi ad innocentiae pristinae peplum, meritô CHRISTI et Spiritus Divini gratiâ, cuius olim Circumcisio symbolum, recuperandum pro viribus
enitamur, distatque nestrum unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, uti Apostolus iubet 1. Theslal. c. 4. v. 4. quô pactô sanctissimum hoc corporis membrum, uti Barthius, Animadv. Papin. loquitur, decori suo denique restituetur, et sublatâ affectuum rebellione, turpitudo ceslabit. Praepostere proin non inter haereticos solum, qui Eunuchi proprerea dicti, sed et inter alios, fecêre, qui male intellectô Euangelii, de sui Castratione propter Regnum caelorum, loco, ad literam ista interpretati sunt, utsupra vidimus. Atrox ero saevitia Tiberii, quem excogitâsse inter coetera cruciatus genera etiam, ut longâ meri potione per fallaciam oneratos, repente veretris deligatis, fidicularum simul, urinaeque tormeto distenderet, Suetonius
memorat, c. 62. cui simile qui in sanctissimo Christi Martyres olim exercitum, legimus apud harum rerum Scriptores. Vide de horrendo Beniamini Monachi tormenro, arundine virilibus inserta et saepius retracta, aliisque, Theodorerum, Hisi. Eccl. l. 5. c. 38.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”